Letter 5030: People who are well-known and well-tested deserve a ready recommendation, so they may come to the attention of good...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 380 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Bene cognitis ac probatis commendatio prompta debetur, ut ad notitiam bonorum
sub honesta adstipulatione perveniant. Theodulus sincerae probitatis adulescens mul-
10 torum gratia viget, quibus placere laudabile est; sed fortunae difiicultatem, quae cur-
sum vitae eius exasperat, adminiculo tuo sperat posse removeri. quaeso igitur, ut
votis eius benignus adrideas, ne aut meum testimonium pro nihilo habitum iudicetur,
aut spebus illius exitus inanis inludat.

xxxxvrai (xxxxvn) a. 393?

Related Letters