Letter 5035: Our brother Helpidius was called away not only by desire for your company but also by the consul's letter.

Quintus Aurelius SymmachusFelix and others (multiple short letters)|c. 383 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshipimperial politics

Fratrem nostrum Helpidium non mlnus desiderium tui quam epistula consnlis evo-
cavit. cui etsi amorem tuum prisca inter vos coniunctio pollicetur, nonnihil tamen,
ut arbitror, etiam petitio mea commendationis adiciet. extrue igitur, quaeso te, novis
erga amicum beneficiis veterem diligentiam , quatenus possint perfecta cumulari , et io
hoc mihi munus adtribue, ut merita, quae suis apud te fundavit obsequiis, sentiat
meo favore crevisse.

Lnn (LH) a. 396—397.
PVM . SYMMACHVS FELICI.

Quisquis amici negle^t famam, fide lubrica est. hoc mihi ne vitio iure ducatur, 25
etiam in aliorum iniuriis pro tua existimatione sollicitor. qua lege, quo bono publico
Eusebit V. c, qui meruisse inter notarios fertur, incertus atque inexploratus procurator
elicnit, ut dvilis petitio urbano abstrahat foro possidentem matronam, qua in causa,
cum supplicatio privatam teneat actionem, sacros titulos responsa minitantur? quaeso
2 te, cogites, quid de augusto adyto, cuius loqueris oracula, deceat impetrari. fratema 30
tecum soUicitudine loquor: rescriptorum omnium fama te respicit. quid si etiam rei
memoria fidem tuam convenit? Ampelium clarae et inlustris recordationis virum parvas

om, M 30 adyto] adsto V, om. M

aedes, qnas pretioso auxit ornatu, sub clivo Salutis emisse, ut civis, ut collega remi- PVM
nisceris. triginta annorum die incanuit aetas possessionis. auctor ei Postuminus ne-
pos lovii fuit inter cetera parentis suae Porphyriae bona hanc quoque adeptus domum
per successionem. huic Porphyriae nihil umquam negotii cum Theodosio, cuius olim 3

& facnltates Eusebius impetravit. nunc procurator a columna Maenia multis huiusmodi
5UteIis foro cognitus invetera/a iura supplicationibus quatit, degustat iudicia omnium
potestatum, coeptarum actionum exitus deserit^ instaurat exordia, Romanum criminatur
tribunal, non possessionis antiquitatem , non dignitatis senatoriae praerogativam , non
praefecturae existimationem sinit inconcussam manere. his ausibus color fiscalis adli- 4

10 nitur, veluti ob inquisitionem mobilium ex bonis, quae meruit Eusebius, divinae do-
mui debitorum. ubi haec diligentia diu iacuit? cuius scrinii conludio publica damna
latuerunt? si procurator non admoveret negotio suo publicas faces, etiam nunc tot of-
ficia, tot inquisitores fisco quaesita nesdrent, et sane aequum est, ut defensio divinae
domus adtentiores oculos praestet iniunctis. quid mobilibus commune cum praedio? 5

15 nullus error sensuum, nulla verborum interpretatio potest nomina ista miscere. dehinc
a proscriptis quondam bonis Porphyria et Postuminus alieni sunt ; multo magis aedium
emptor Ampelius procul abest a contagione mobilium. quid restat, nisi ut aequitas
vestra privatam petitionem nullis sustineri radicibus iudicet, cui sacrae reverentiae
umbra praetexitur? haec me in epistulam conferre amor saeculi et amicitia tua. con- 6

20 pulit. eadem viro inlustri fratri nostro Sperchio morum eius securus palam facere
curassem, si umquam mihi per litteras obtulisset fiduciam sui; ipse autem principium
facere conserendis mutuo scriptis a tali genere non debui. erit itaque optio amplitu-
dinis tuae in aures eius perferre, quae scripsimus. dignum quippe est, ut quod
existimationi utriusque proficiet, amborum consensus emendet.

Related Letters