Letter 6026: My dear Zenodorus doesn't yet know you in person, but your reputation has already won his admiration.

Quintus Aurelius SymmachusVitalianus, Chancellor of Lucania and Bruttium|c. 378 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshiphumor

Zenodorus filius meus nondum te consuetudine propiore cognovit sed fama con-
ciliante iam suspicit. nam cum propere Lucanos ac Brittios petat honore cogente,
nihilominus in conspectum tuum flexo itinere gestit excurrere. hunc in amicitiam i&
tuam tamquam mystagogus induco atque in me recipio dignum esse, quem diligas.
si quid igitur parentis testimonio tribuis, adultam mox apud te religionem primus ad-
itus adventantis inveniat eamque continuo experiatur facilitatem pectoris tui, quam
scit numquam delatam esse novitati.

XXVI (XXVH) a. 396. 20

Related Letters