Letter 6035: Your brother has been deeply grieved by the loss of his tutor and only recently started listening to those trying to...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 383 AD|Quintus Aurelius Symmachus
education books

Frater vester diu animi adfectus dolore ob amissum magistrum coepit aurem 2»
praebere solantibus, cuius maestitudo me quoque graviter sauciavit praeter cogitatio-
nem, quae nos de eligendo praeceptore sollicitat. si igitur placet, communibus litteris
ab inlustri viro praefecto Hadriano Gallum rhetorem, quem proxime Eusebius noster
ingesserat, postulemus, ne pignorum nostrorum indoles in profectu posita deseratur.
me futurae editionis et labor et sumptus exercet. in disponendis enim praemiis, quam- so
quam numero vestium satis adfluam, nonnulla adhuc deesse apparatui deprehendo. vale.

noscentiam] Juretu8j innocentiam P 1 m., in notitiam P 2 m.

31 afluam P l m.

XXXV (XXXVI) a. 398.

Related Letters