Letter 6060: Since our dear Sibidius returned to Rome and reported how badly my daughter is suffering physically, my own spirits...

Quintus Aurelius SymmachusRome and|c. 392 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

20 Postquam pignus nostrum Sibidius Romam rediit et nuntius fuit, quantus filiam

meam vexet corporis dolor, meus quoque animus aegrescit. itaque litteras nihil mo-
ratus emisi anxie petens, primo ut medica ope et abstinentia noxiorum ad sanitatem
iuvetur, dehinc ut rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat. ipsi post le-
gatorum profectionem rus Vaticanum, quod vestro praedio cohaeret, accessimus, et

25 si nihil disposita conturbet, in Apriles kalendas villae otio defruemur. iuniorum di- 2
lectus urbanis familiis imperatus usque ad aetemi principis responsa pendebit. de
coniunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis. haec quia tuis litteris
desiderata sunt, misi; ceterum mera atque unica mihi causa dictandae epistnlae fuit,

Related Letters