Letter 6077: I haven't been stalling on purpose with my reply.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 398 AD|Quintus Aurelius Symmachus
illness

Non frustra hactenus responsa distulimus; tractatus enim negotii et cbartarum
investigatio moram iusti temporis exigebant. haec ubi absoluta sunt, ceteris, quae
causae poscit instructio , reciprocum litterarum munus adiecimus. ipsi enim multis 20
obstantibus curis iter ad vos nequimus adripere. consilium tamen, quod transactioni
vestrae possemus adhibere, cumulatius ex alio parente capietis. qui etsi adiutore
non indiget, dignabitur tamen ob inania fori et sut^las veterum formularum sanctum
Prosdocium praestolari venturum ad vos protinus, cum reliquias malae valetudinis
plena sanitate limaverit. vale. 25

LXXV (LXXVI) a. 397?

Related Letters