Letter 7031: You always claim you put my interests above your own.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 381 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Soles adfirmare, quod me tibi praeferas. posset hoc esse credibile, si filium
meum Attalum ad nos venire patereris. in tuo enim iure est, tuis monitis adquiescit; 20
quod quidem fieri oportere consentio, sed non eatenus pontificium tuum in nostra
damna protendasl parumne est, quod ipse aeque desiderandus consortium meum de-
seris et invides nobis exoptatissimam tui societatem? insuper alterum quoque deleni-
^cis amoris artibus retines, credo coniciens, adceleraturum esse me reditum, si utro-
que destituar. at ego denuntio, opus esse monitore, qui retrahat haerentem; nam, 25
ut scis, amo otium, pascor quiete. instruo itaque te adversum lentitudinem meam:
si absentis amici iam desideras reditum, patere brevem praesentis excursum.

xxvm.

Related Letters