Letter 8005: [First letter] It pleased the public interest that greater responsibilities were entrusted to you.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 367 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshipillnesstravel mobility

Nihil inter te et optimum parentem tuum re aut adfectione divisum est. ergo et
litteras, quas ad eius reverentiam misi, ut omnium particeps in acceptum referre po-
tuisti. sed iam colendus es nobis etiam tuo nomine. praeterea cavi, ne respondente uno

inputaretur . *. munus duorum. convenit tamen brevitas huic paginae, quia relatu

digna praecerpsi. quare sermonem istum tamquam amoris in te nostri testem tenebis. 10
verum te in rescribendo decet esse prolixum. neque enim par condicio est a me ite-
rati, utrique autem vestrum singularis laboris. duos meatus repleri uno fonte diflficile
est; uni alveo abunde influunt duplicata principia.

XXV a. 396.

AD ALBINVM. 15

Crcdo arbitreris, circumsessum me Gampaniae amoenitatibus scribendi ad te hac-
tenus neglegentem fuisse. non est ea fortuna horum locorum, ut seriam curam se-
peliant voluptates. insolitis omnia necessitatibus strepunt et oneri cessere deliciae.
quare negotium pro otio repperi, nec possum facile ad haec amicitiae munia animum
retorquere. spondeo tamen reverentiae tuae , quod litteris meis praeferas. relegere 20

Related Letters