Letter 9024: I readily recommend my friend Eusebius — not as someone new or unknown, but as a man already proven by his loyalty...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 378 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Non novum vel incognitum sed conpertum iam fide et antiquitate militiae Euse-
bium amicum meum promptus commendator insinuo; quem ad hoc aevi nulla actuum
culpa foedavit, sed absentia, quae plerisque occulit merita, si testimonio praesentium
deseratur, locum eius dicitur in ancipitem statum deduxisse fortunae. singularis tamen
15 animi tui aequitas non patietur, ut spero. adversum stipendiorum praerogativam ca-
sum valere. et mea igitur hortatio et ipsius fiducia iudicium tuum respicit. quaeso,
ut causa cognita veterum eius stipendiorum iusta confirmes, praestaturus et nobis amici
securitatem et honestum collegis eius de optimi viri retentione consortium. vale.

LX (LVII).

Related Letters