Letter 10002: Ad virum inlustrem Salutarem

Venantius FortunatusUnknown|c. 597 AD|Venantius Fortunatus
education booksfriendshipgrief deathtravel mobility

II
Ad virum inlustrem Salutarem
Inter humanae condicionis subripientia vulnera, quae semper incerto tramite nu-
tantium animorum ac labentium temporum reddunt vota suspecta, nihil est in aliquo
aliquid magis quod cruciet, quam quemquam aut non videre quod cupiat aut videre
quod perdat; cum trepidans animus in utroque non modico sub fasce succumbat, dum
pendulus spectat diuturne quod habeat et, ut habere coeperit, mox amittat, scilicet
adflictus donec inpetret, elisus si perdit; sed gravius hoc iaculo res illa percellit, quod
inter spectare vel spectata amittere illic spes tenditur, hic damnatur, illic dubius mae-
ror an habeat, hic certus dolor est si relinquat. (2) Habet hoc insitum natura prae-
varicatione protoplasti parentis ad nos decursa morte multata, ut saepe quod vix ad-
quiritur mox linquatur; serpentis inveterati dens a radice sic perculit, ut nec arbor
steterit quin stirpe mortis fixa vivat. (3) Misit hoc posteris hereditas parentalis, ut
iacentes morti quaeramus vivere morituri: vulnificavit cunctos infelicis arboris adquae-
sita possessio, quae blandientibus pomis prolem prius nocuit quam nutrivit; quo certe
sub epuli specie mors intravit. ferali tactu laesit hoc parentes et posteros: illos gu-
stus, nos sucus: quoniam virulentae suasionis poculum, quod pater male sorbuit, in
prolem transfudit et, ut ita dictum sit, quod a fonte manavit, in rivum defluxit.
(4) Intulit hoc igitur illa mater de genere sed noverca de crimine, infelix cunctis Eva
monades, quod certe sola sic extruit ut universa destrueret, cum veterata machinatione
decipulae rudem virum perderet et periret. sed proles quid boni faciat, si se in ca-
lumniam vel mali parentis extendat, aut ut illum iterum detrahendo remordeat qui semel
morsu perierat, cum ipse sibi suffecerit suus lapsus, noster occasus? (5) Itaque puto
incongruum si vel illum remorsero per quem gratis venit ingratum, cuius occasione
vitalis alimoniae mors coepit depasci, cui dum oculorum apertio promittitur, lux fugatur
et divinitate promissa homo lapsus redit in terram: hinc est quod prolem genitam
nocens esca traxit in praedam. (6) Fecit illa captivitas nos prosperis exules,
adversis consortes, et tantum peregrinatio gravior, quam mors dura notior. nascitur
ab Adam vetere usque ad novum hominem vita nostra cum morte. (7) Hinc se nec
Abel exuit nec Enoch effugiet neque Noe se subtraxit, qui diluvio mortem distulit non
mutavit; hoc patriarcha non rennuit, hanc legem legifer non avertit, propheta sustinuit
et plus quam propheta succubuit: Sarra quoque, Rebecca Rachel Anna Elisabeth, licet
sexus inferior, tamen hoc simul bibit amarum. (8) Quid conqueratur de reliquis,
cum ipse triumphator mortis pro parte qua caro factus est et morti subiectus est? nec
fuerat plenus homo, si non sensisset et tumulum; nec deus crederetur, nisi surgeret
de sepulchro. (9) Hinc est quod loquor, carissime et fidae dilectionis mihi voto
conexe, eo quod tuos per apices natae sanctae transitum conqueraris, vix singultu rum-
pente indicans calamo tristi, decennalis aetatis inruente funere pubertatis tenerae
floscula marcuisse, cum paene nuptiali retracta de limine non ad patris votum thalamo
datur sed tumulo, et diverso cantico non toro traditur sed sepulchro, ad cuius forte
vota iam festinans familia fervebat, sedule parentela excitabatur et patria, mater erat
prece suspensa, ipsa adsurgebat cura nutricis: iuncea pubertate, rosea modestate,
festiva arte sui sexus ornata. (10) Sed quo me rapit formae decor se prodere tam
cito fugax, quo caro mendax, cum defunctae si praedicetur gloria, adcrescant lamenta?
(11) Habuisti igitur istud pater, sed non tuum: reddidisti potius commendatum. plo-
ratur velut amissum; sed consideretur non perditum quod ad Christum redit intactum.
(12) An certe conquereris quasi solus ista perpessus sis, cum casus hic vincat et reges?
an felicior Augusto, fortior Alexandro, favorabilior Traiano, sanctior es Theudosio?
cum hoc habeat obitu aequale tam miles quam princeps: patienter dolendum est quod
habes commune cum mundo. (13) Quantas autem feminas ab ipso primo conplexu
retraxit ad tumulum, et pertulerunt dispendium agnito viro, non habito: quae bis la-
mentandae sunt: antea pudorem perdere, sic perisse! (14) Vnde quamvis conque-
raris talem te tali casu amisisse subolem, nulli tamen novum est, ut non potuisset
hoc vitare puella quod venit per feminam. illud potius inspice, ut ista res funeris
sit virtutis, et ad illorum exempla te coaequa qui dolore victo surgunt ad palmam.
(15) Habes itaque inter ipsa patientiae culmina primum velut in specula Iob censuram
et normam, qui pro filiis domino sic gratias retulit tamquam si tunc acceperit cum
amisit. qui vir experientiae voluntati divinae tradidit totum, ne caderet. (16) Quid
vero? David fortis, licet Goliam subdiderit, non se velut faenum nutui caelesti sub-
stravit, cum filio amisso lavit, epulatus est? ne repugnet, intellegens uni cedere qui
cuncta formavit, servus fidelis timuit offensam boni domini provocare vel murmure.
quem ut iungeretur divinas ad nuptias, iugiter diffluebat pius pater per lacrimas.
potestis autem conicere quia talem non tolleret, nisi suis thalamis placuisset. unde
nosti abyssos divini consilii vel tuae natae qualis in corde concupiscentia latitavit?
fortassis hoc antea elegit quod meruit et illud prodiit quod optavit. (17) Qua
de re, vir optime, esto tibi vix iudex et pater es; hoc est si per caritatem te tem-
peres et te iudices, non offendis: praesertim cum te mitiget promissio redemptoris et
praeconis Pauli vox simulata tonitrui, quia in ictu oculi resurgere maturabunt sepulti
et vivent sub umbra Christi, de virginitate securi.

Related Letters

Pope Gregory the GreatJohn of Jerusalemc. 592 · gregory great #3030

Inasmuch as it is manifest that the Apostolic See is, by the ordering of God, set over all Churches, there is, among our manifold cares, special demand for our attention, when our decision is awaited with a view to the consecration of a bishop. Now on the death of Laurentius, bishop of the church of Mediolanum, the clergy reported to us that the...

Pope Gregory the GreatCyriacusc. 596 · gregory great #7004

Gregory to Cyriacus, Bishop of Constantinople. We have received with becoming charity our common sons, George the presbyter and Theodore your deacon; and we rejoice that you have passed from the care of ecclesiastical business to the government of souls, since, according to the voice of the Truth, He that is faithful in a little will be faithful...

Pope Gregory the GreatJanuariusc. 599 · gregory great #9007

It has been laid down by the plain definition of the law that those who go into a monastery for the purpose of entering on monastic life are no longer at liberty to make wills, but that their property passes into possession of the same monastery . This being known to almost all, we have been greatly surprised by the notification of Gavinia, abbe...

Gregory the Great (Wisigothic)Unknownc. 600 · gregory great #9185

Brothers and sisters, I have appointed Gaudiosus, bishop of Iguvium, as visitor to your community, and I write to...

Pope Gregory the GreatPaul of Concordiac. 590 · gregory great #1003

However strangers smile upon me on account of the dignity of my priestly office, this I take not much account of; but I do grieve not a little at your smiling upon me on this account, seeing that you know what I long for, and yet suppose me to have received advancement. For to me it would have been the highest advancement, if what I wished could...