Letter 10017: Ad Sigoaldum comitem, quod pauperes pro rege paverit

Venantius FortunatusCount Sigoaldus, Who Fed the Poor for the King|c. 599 AD|Venantius Fortunatus
illnessimperial politicsproperty economics

XVII
Ad Sigoaldum comitem, quod pauperes pro rege paverit
Actibus egregiis praeconia fulgida fulgent:
laus tua, Christe, sonet, dum bona quisque gerit.
unde genus hominum placeat tu, summe, ministra,
nam nisi tu dederis, prospera nullus agit.
divitibus largus forte hinc et parcus egenis,
se ut redimat dives quando fovetur egens.
dulciter ista tui pia sunt commercia regni:
dum escam sumit egens, divitis auget opes.
pauper ventre satur satiat mercede potentem:
parva capit terris, praeparat ampla polis.
divitibus plus praestat egens quam dives egenti:
dat moritura cibi, sumit opima dei,
dans terrae nummum missurus ad astra talentum,
e modicis granis surgat ut alta seges.
dent, iactent, spargant, commendent semina Christo,
hic dare nec dubitent quae reditura manent.
da: sic Christus erit tibi thesaurarius inde;
praesta inopi quidquid reddere Christus habet,
hac animatus ope exposcens meliora Tonantis
nec dubitante fide quod deus ista dabit.
pro Childebercthi regis florente salute,
surgat ut in solio qui fuit altus avo,
fiat ut hinc iuvenis validis robustior annis,
ceu viguit proavus, sic sit in orbe nepos.
ergo suus famulus Sigoaldus amore fidelis
pauperibus tribuit, regis ut extet apex.
hinc ad Martini venerandi limina pergens
auxilium domini dum rogat ipse sui
et dum illuc moderans rex pro regione laborat,
ut precibus sanctus hunc iuvet, illud agit.
denique procedens sacra festa tenere
pauperibus Christi praebuit ipse dapem.
dispensata placent alimenta per agmina Christi,
pascitur et populus quem fovet arce deus.
plurima caecorum refovetur turba virorum,
est quibus in tenebra lux deus atque via.
hinc alitur clodus quem dirigit ordine Christus
quique sui domini pendulus implet opus.
quis referat tantos memorare sub ordine morbos,
occurrens pariter quos sua cura fovet?
unde catervatim coeuntia milia pascens
erogat ut habeat, rex quoque cuncta regat.
te Fortunatus, comes , hinc , Sigoalde, salutans
regis [ut] auxilio des meliora precor.

Related Letters