Letter 3029: Ad Anthimium diaconum

Venantius FortunatusAnthimius|c. 574 AD|Venantius Fortunatus
friendship

XXIX
Ad Anthimium diaconum
Suscipe versiculos, Anthimi, pignus amantis ,
quos tibi sincero pectore fudit amor.
cum tua blanditus retineret lumina somnus
lassaque fecisset membra iacere toro,
dum dubito, pecco nolens vexare quietum:
sic mea culpa tui causa soporis erit.
discedo tacitus, veluti fur, indice nullo,
nec dixi amplectens: frater amate, vale.
non licuit mandata animo committere caro
nec tenuit verbis hora vel una tuis.
testificor dominum mihi fortiter esse molestum,
quod sic abscedo nec tua dicta fero.
sed cui plura volens poteram tunc dicere praesens,
nunc faciat paucis pagina missa loqui.
haec tamen ante deum rogo te mihi munera praestes:
omnibus ut semper, carus ubique mices;
nemo mihi vestem, denaria nemo ministret :
quod dulcedo monet, hoc mihi nemo neget.

Related Letters