Letter 5014: Ad eundem de commendatione puellae
XIV
Ad eundem de commendatione puellae
Cum graderer festinus iter, pater alme Gregori,
qua praecessoris sunt pia signa tui,
quod fertur convulsa iacens radicitus arbor
Martini ante preces exiluisse comis,
quae fidei merito nunc stat spargendo medellas,
corpora multa medens, cortice nuda manens:
fletibus huc genitor genetrixque puella,
voce inplendo auras et lacrimando genas,
figo pedem, suspendo aurem: mihi panditur ore
vix per singultus vendita nata suos.
quaero adhuc: questus perhibet nullo indice furto
furti ex obiectu hanc pater ire iugo;
se voluisse dare et iurantes ordine testes
nomine quemque tenens, nec potuisset egens.
non aderat iudex, erat accusator adurguens:
hic ego quid facerem, posse vetante, sacer?
῾si plus hic᾿, dixi, ῾praesens Martinus adesset,
nil permisisset perdere pastor ovem᾿.
sed tamen invalui recolens te, summe sacerdos,
spem praecessoris qui pietate refers,
discute, distringe ac, si sit secus, eripe dulcis
et pater adde gregi: hanc quoque redde patri.
me simul officio famulum tibi, care, subactum
protege perfugio, pastor opime, pio.
Related Letters
Ad cives Turonicos de Gregorio episcopo
Ad eundem pro pomis et grafiolis
Ad eundem pro invitatione
Ad eundem pro pellibus transmissis
rightly the glory of your race where faith is most noble: