Letter 7009: Item ad Lupum ducem

Venantius FortunatusUnknown|c. 583 AD|Venantius Fortunatus
friendshiptravel mobility

IX
Item ad Lupum ducem
Officiis intente piis, memorator amantis,
prompte per affectum consuliture tuum,
carius absentis nimium miseratus amici,
quando latente loco signa requirit amor:
unde meis meritis datur hoc, ut protinus esset
spes Fortunati cura benigna Lupi?
exul ab Italia nono, puto, volvor in anno
litoris Oceani contiguante salo:
tempora tot fugiunt et adhuc per scripta parentum
nullus ab exclusis me recreavit apex.
quod pater ac genetrix, frater, soror, ordo nepotum,
quod poterat regio, solvis amore pio.
pagina blanda tuo sub nomine missa benigne
nectarei fontis me recreavit aquis.
nec solum a vobis me dulcis epistula fovit,
missus adhuc in rem portitor ecce venit.
munera quis poterit, rogo, tot memor ore referre?
affectum dulcem pandere lingua nequit.
sed tibi restituat rex cuncta supernus ab alto,
quae minimis fiunt qui docet esse suum.

Related Letters