Letter 8021: Ad eundem pro pellibus transmissis
XXI
Ad eundem pro pellibus transmissis
Egregio conpacta situ, falerata rotatu
atque Sophocleo pagina fulta sopho
me arentem vestro madefecit opima rigatu,
fecit et eloquio quod loquor esse tuo.
dulcis care decens facunde benigne Gregori
atque pater patriae, hinc sacer, inde cate,
muneribus, meritis, animis et moribus aequis,
omnibus officiis unde colaris habens:
me Fortunatum tibi celso sterno pusillum,
commendo et voto supplice rite tuum;
cui das unde sibi talaria missa ligentur
pellibus et niveis sint sola tecta pedis.
pro quibus a domino detur stola candida vobis:
qui datis hoc minimis, inde feratis opes.
Related Letters
Ad eundem pro pomis et grafiolis
Ad Gregorium episcopum pro metris Sapphicis
Ad eundem pro villa praestita
Ad eundem pro invitatione
Ad eundem de commendatione puellae