Letter 9002: Item ad Chilpericum et Fredegundem reginam

Venantius FortunatusChilperic and Queen Fredegund|c. 594 AD|Venantius Fortunatus
grief deathtravel mobilitywomen

II
Item ad Chilpericum et Fredegundem reginam
Aspera condicio et sors inrevocabilis horae!
quod generi humano tristis origo dedit,
cum suadens coluber proiecit ab ore venenum,
morsu et serpentis mors fuit Eva nocens:
sumpsit ab ipso ex tunc Adam patre terra dolorem,
et de matre gemens mundus amara capit.
praevaricando duo probro damnantur acerbo:
ille labore dolet, haec generando gemit.
mors venit inde vorax, transmissa nepotibus ipsis,
heredesque suos tollit origo nocens.
ecce hoc triste nefas nobis genuere parentes:
coeperat unde prius, hinc ruit omne genus.
primus Abel cecidit miserando vulnere caesus,
ac fraterna sibi sarcula membra fodent.
post quoque Seth obiit, sub Abel vice redditus isdem,
et quamvis rediit, non sine fine fuit.
quid Noe memorem, laudatum voce Tonantis?
quem levis arca tulit, nunc gravis arva premit.
sic quoque Sem et Iafeth, iustissima denique proles
sancta et progenies tale cucurrit iter.
quid patriarcha Abraham vel Isac, Iacob quoque dignus,
cum de lege necis nemo solutus adest?
Melchisedech etiam, domini sacer ore sacerdos,
Iob quoque seu geniti sic abiere sui.
legifer ipse iacet Moyses Aaronque sacerdos,
alloquiisque dei dignus amicus obit.
successorque suus, populi dux inclitus Iesus,
quos legitis libris occubuere patres,
quid Gedeon, Samson vel quisquis in ordine iudex?
morti sub domino iudice nemo fugit.
Israhelita potens David rex atque propheta
est situs in tumulo cum Salomone suo.
Esaias Danihel Samuel Ionasque beatus,
vivens sub pelago, stat modo pressus humo.
princeps clave Petrus, primus quoque dogmate Paulus,
quamvis celsae animae, corpora terra tegit.
semine ab humano cui nullus maior habetur,
vir baptista potens ipse Iohannes obit.
Enoch Heliasque hoc adhuc spectat uterque:
qui satus ex homine est et moriturus erit.
ipse creator ovans surgens cito Christus ab umbris,
hic quia natus homo est, carne sepultus humo.
quis, rogo, non moritur, mortem gustante salute?
dum pro me voluit hic mea vita mori?
dic mihi, quid poterunt Augusti aut culmina regum,
membra creatoris cum iacuere petris?
brachia non retrahunt fortes neque purpura reges,
vir quicumque venit pulvere, pulvis erit.
nascimur aequales morimurque aequaliter omnes:
una ex Adam est mors, Christus et una salus.
diversa est merces, funus tamen omnibus unum:
infantes, iuvenes, sic moriere senes.
ergo quid hinc facimus nunc te rogo, celsa potestas,
cum nihil auxilii possumus esse rei?
ploramus, gemimus, sed nec prodesse valemus:
luctus adest oculis, est neque fructus opis.
viscera torquentur, lacerantur corda tumultu;
sunt cari extincti, flendo cadunt oculi.
ecce vocatur amor neque iam revocatur amator, .
nos neque iam repetit quem petra mersa tegit.
quamvis clamantem refugit mors surda nec audit,
nec seit in affectum dura redire pium.
sed, nolo atque volo, migrabo cum omnibus illuc;
ibimus hinc omnes, nemo nec inde redit:
donec [ad] adventum domini caro mortua vivat,
surgat et ex proprio pulvere rursus homo,
coeperit ut tegere arentes cutis uda favillas
et vivi cineres de tumulis salient.
ibimus ergo omnes alia regione locandi,
ibimus ad patriam quos peregrina tenent.
ne cruciere igitur, pie rex, fortissime princeps,
quod geniti pergunt quo petit omnis homo.
quale placet figulo vas fictile, tale paratur;
quando placet figulo, vasa soluta ruunt.
quod iubet omnipotens, non possumus esse rebelies,
cuius ad intuitum sidera terra tremunt.
ipse creat hominem: quid dicere possumus? idem
qui dedit et recipit: crimina nulla gerit.
illius ecce sumus figmentum et spiritus inde est:
cum iubet, hinc imus qui sumus eius opus.
si libet, in hora montes freta sidera mutat
cui sua facta favent: quid homo fumus agit?
rex precor ergo potens, age quod tibi, maxime, prosit,
quod prodest animae cum deitatis ope:
esto virile decus, patienter vince dolores:
quod non vitatur, vel toleretur onus.
quod trahimus nascendo, sine hoc non transigit ullus:
quod nemo inmutat, vel ratione ferat.
consuleas dominae reginae et amantis amatae,
quae bona cuncta capit te sociante sibi;
maternum affectum placare iubeto dolentem,
nec simul ipse fleas nec lacrimare sinas.
te regnante viro tristem illam non decet esse,
sed magis ex vestro gaudeat alta toro.
deprecor hoc etiam, vitam amplam coniugis optans,
consuleas genitae, consuleas patriae.
talis erit populus qualem te viderit omnis,
deque tua facie plebs sua vota metet.
denique Iob natos septem uno triste sub ictu
amittens laudes rettulit ore deo.
David psalmographus genitum cum amisit amatum,
mox tumulo posuit, prandia festa dedit.
femina bis felix pia mater Machabeorum
natos septem uno funerc laeta tulit,
prompta aiens domino: 'semper tibi gloria, rector,
cum vis, summe pater, pignora mater habet',
unde deo potius referatur gratia nostro,
germine de vestro qui facit ire polo,
eligit et gemmas de mundi stercore pulchras
de medioque luto ducit ad astra throno.
messis vestra deo placuit, quam in horrea condit
dum spicis teneris dulcia grana metat.
non paleas generas, frumenta sed integra gignis,
nec recremanda focis, sed recreanda polis:
praesertim qui sic sancto baptismate puri
hinc meruere rapi, fonte lavante novi.
stantes ante deum velut aurea vasa decoris
aut quasi candelabris pulchra lucerna nitens,
inmaculatae animae, radiantes semper honore,
vivorum retinent in regione locum
inque domo domini plantati lumine vernant,
candida ceu rubeis lilia mixta rosis.
iusserit et dominus cum membra redire sepulta,
vestibit genitos tunc stola pulchra tuos
aut palmata chlamys rutilo contexta sub auro,
et variis gemmis frons diadema geret;
utentes niveam per candida pectora pallam,
purpureamque togam fulgida zona ligat.
tunc pater et genetrix mediis gaudebitis illis,
cum inter sidereos cernitis esse viros.
est tamen omnipotens, Abrahae qui semen adauxit,
vobis atque dabit Iob quod amore dedit,
restituens numerum natorum germine digno,
progeniemque refert nobilitante fide.
qui in solium David Salomonis contulit ortum,
pro vice germani cum redit ipse patri,
ille tibi potent de coniuge reddere natum,
cui pater adludat, ubere mater alat,
qui medius vestri reptans per colla parentum
regibus et patriae gaudia longa paret.

Related Letters

Pope Gregory the GreatNeapolitansc. 591 · gregory great #2009

Gregory to the gentry and commonalty (ordini et plebi) residing at Naples. The communication you have addressed to us has made manifest what your opinion is of our brother and fellow bishop Paulus : and we congratulate you in that your experience of him for a few days has been such that you desire to have him as your cardinal bishop. But, since ...

Pope Gregory the GreatPeter, of Terracinac. 590 · gregory great #1067

If with kind disposition we meet the needs of our neighbours by showing compassion, we shall undoubtedly find the Lord mercifully inclined to our petitions. Now we have learned that Pastor, who labours under exceeding weakness of sight, having a wife and two slaves, who also had formerly been with the glorious lady Jonatha, is suffering from gre...

Gregory the Great (Wisigothic)Unknownc. 602 · gregory great #14006

**From:** Gregory I, Bishop of Rome

Gregory the Great (Wisigothic)Savanius, Subdeaconc. 593 · gregory great #9089

I need you to go to Maria, the wife of the cleric Pardus, and explain to her the situation regarding the inheritance...

Pope Gregory the GreatSyagriusc. 601 · gregory great #11056

The language of your epistles, full of venerable gravity, has so engaged our heart's affection that it would please us to be ever mingling mutual discourse, to the end that, if we cannot enjoy your bodily presence, absence may make no difference with us while this intercourse goes on between us. For how great love of ecclesiastical order shines ...