Letter 9014: Ad Chrodinum ducem
XVI
Ad Chrodinum ducem
Inclite dux, meritis totum vulgate per orbem,
quem nimis egregium splendida fama refert,
non ego praeteream praeconia celsa, Chrodine,
ne videar solus magna silere bonis.
Itala terra tibi, pariter Germania plaudunt,
laus tua cunctorum semper in ore sonat.
clarus ab antiquis, digno generosior ortu,
regibus et patriae qui placiturus eras.
te tutorem alii nutritoremque fatentur
et fit certamen de pietate tua.
ut habeant alii, nulli tua dona recusas:
tu tibi plus auges quas bene fundis opes.
cui possis praestare, libens exquiris, et optas,
ut sis apud cunctos: hos facis esse tuos.
es generale bonum, nulli gravis, omnibus aequus,
iustitiae socium nulla rapina tenet.
mitis in alloquio, placidus, gravis atque modestus,
omnia cui data sunt, ut decus omne geras.
gentibus adstrictus, Romanis carus haberis,
felix qui populis semper in ore manes.
Related Letters
This is my second letter to you about the property that is claimed to have been granted to the monastery.
To the holy Lords and Fathers or Brothers in Christ, the Bishops, Priests, and remaining Orders of holy Church, I,...
The cleric Georgius has been living in a way that does not reflect well on his clerical status.
Gregory to Fortunatus, bishop of Naples.
Gregory to Eusebius of Thessalonica, Urbitius of Dyracchium, Constantius ofMediolanum (Milan), Andrew of Nicopolis, John of Corinth, John of Prima Justiniana, John Cretensi Scoritano, John of Larissa, Marinianus of Ravenna, Januarius of Caralis (Cagliari) in Sardinia, and all the bishops of Sicily. I have taken care to transmit to your Fraternit...