Letter 2022: The man who labors at unnecessary expense to secure a favor works in vain when the same result would have come...

Ennodius of PaviaFaustus|c. 510 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXII. FAVSTO ENNODIVS.

Superuacuis ad beneficia laborat inpendiis qui solem certat
facibus adiuuare. gratiae plenitudo abiectione non indiget, nec
ulla requirit conmendationis augmenta quem ad amicitiarum
cumulum merita pertulerunt. inlustrem et patricium uirum Albinum
parentem uestrum stili mei cura prosequitur, cui per
paginam non inpendo necessaria sed uotiua, et quamuis utilitati
eius nihil adiciam, amorem tamen mereor, quod praedicti
iussa conpleui. uenerabili ergo domino obsequium salutationis
inpertiens precor, ut circa diligentiam suam praedictus uir
magnificus recipiat quod mihi, dum uos colit, exhibuit. noni
enim cito amplissimum uirum ad cordis uestri esse penetralia.
perducendum, quem innocens propositum suis erit apud uos
dotibus adiuturum.

Related Letters