Letter 3005: I would be swollen with pride at the flattery of your letters if I were not kept in check by my own awareness of my...

Ennodius of PaviaMaximus of Madaura|c. 496 AD|Ennodius of Pavia
barbarian invasionfriendship

V. ENNODIVS MAXIMO.

Grandes hiatus paterer litterarum uestrarum eleuatus alloquio,
si non mei conscius inperitiam pudore conprimerem et
iudicii lancem tenerem, etiam cum laudor inmeritus. uos dignatio
censurae fecit immemores: me propositum intra uerecundum
degere penetrale conpellit. uos scripta mea tanquam
amantes adtollitis: me necesse est illos metuere, qui rancido
despicientes cuncta neglectu etiam edecumata condemnant. ago.
tamen gratias quod apud domnum Patricium talem me iudicari
scribitis, qualem uestro testimonio reddidistis. insinuationi
ergo amor debetur iste, non paginae, quam scaber stilus sine
eloquentiae dote signauit. salutationem tamen magnitudini
uestrae dignam referens deo gratias ago, quod uotiuis uos
auctos successibus reduxit ad propria, quos mens mea pro conexione
caritatis numquam sentit absentes.

1 summisi BV equalis B 2 me ergo Pb 3 eiiberi
u
BL\' 6 dicere cauaam T 8 adi T 9 cdmendatiis L

I
V. 17 censure B 19 adtollites B 20 edocumta ex edecnmata
B 23 debetur amor T pagina ex pagine B
25 ag.o B uotiuos B 26 actos T, aut eos re B 27 pagin.
(m? tras.) L claritatis T

Related Letters