Letter 6030: The magnitude of my grief cannot be contained in a letter.

Ennodius of PaviaFaustus Junior|c. 517 AD|Ennodius of Pavia
grief death

XXX. ENNODIVS FAVSTO.

Non potest doloris magnitudinem eloqui oris infantia, qui
mihi de illa re contigit, quod harum perlatoribus ad Liguriam
destinatis ab scriptione temperastis, quorum commeationem uos
ignorasse non credidi, et praesentiam magnitudinis uestrae a
petitionis qualitate deprehendi: datur enim inueniri - a dispositis
tractatorem. me tamen urunt epistolarum feriae, quas
ad leuamen maeroris mei etiam occupatissimi reppulistis. nunc
ad uota redeo. ualete, mi domini, et caelestem circa uos gratiam
multiplici resignate conloquio. partum est enim actibus uestris
quietis tempore de ea quae in laboribus sata est innocentiae
messe gaudere.

Related Letters