Letter 7019: ---
XVIIII. SIMPLICIANO ENNODIVS.
Diuini fauoris adiumento adulescentiae tuae rudimenta solidentur:
ipse det successum frugibus qui contulit ornamenta
principiis, ut quod in cano flore praemisisti in pomorum maturitate
non subtrahas. est propositi nostri prima curatio, ut de
incipientis laude solliciti ad deum uota mittamus, quatenus
quod in bonae indolis eruditione praesumptum est de superna
ope maturescat. ille ingenii segetem perducat ad horrea, qui
altricem hominum herbam exegit e cespite: ipse de terreno
lacte expressam in triticum formet effigiem, cuius imbre soli
facies maritata fecundatur. tibi autem, erudite puer, habeo
gratias, quod quamuis dicendi splendore nituisses et in illa
urbe litterarum scientia adstipulante lauderis, mei quoque desideras
adiumenta praeconii. accessit tibi fructus diligentiae
meae, etsi nulla tribuuntur rusticantis ornamenta testimonii.
libens dicta tua cum facundissimis praedico, cum quibus sententiam
meam, ut bonorum ditescam societate, coniungo. proximum
est, ut non diuidantur meritis qui in qualibet iudicatione
consentiunt: unus est, nec enim procul euagatur ab arce sublimium,
qui ad hoc, quod illi pronuntiant, non dispari admiratione
concordat. ad epistolae tuae tamen dictionisque
mella me refero: cui sic est blanda de praesenti et tenera
aetate praefatio, ut non subtrahatur uirtus et genius de futura.
constitit concauatis Latiaris elocutio, dum per alueum suum
2 adripuet B conualiscat Ll ut uidetur
IYHIL 4 simplicio Bb, cf. Epigt. VI15 5 adolescentiae BTb
6 ipso L ∗∗∗frugibus B 9 quatinus LT 11 maturilCat B
segitem B perducat ad horrea B ita ros . 12 exigit fort .
ciapite B 18 expraessam B 14 fecondator 7* 16 urbae B
17 adoesait B frnctns tibi T 18 in illa T 20 bonorum]
beatorum T ditiscam B 22 nnns] secnndns fort., cf. Wiener
Studien II 256 enagatus Sirm, 25 blandita fort . 27 concauatil]
concnmatibus B, contumacibus b Latiaris] lauaris T
Romanae eloquentiae unda praelabitur: ad quae se porrigat,
uix conprehendit aestimatio, qui maximus adparescit in foribus.
in matutina luce meridiano fulgore rutilasti. tueatur circa te
caelestis gratia munus suum et ut frequentibus amantem
epistolarum colas muniis, salus nostra Christus inspiret.
Related Letters
At the request of Theophilus Anastasius, bishop of Rome, writes to Simplicianus, bishop of Milan, to inform him that he, like Theophilus, has condemned Origen whose blasphemies have been brought under his notice by Eusebius of Cremona. This latter had shown him a copy of the version by Rufinus of the treatise On First Principles. The date of the...
Your conversation last week stayed with me, and I want to set down in writing what I could not say adequately in person.
Ennodius the deacon to his lord Faustus.
How much your friendship has meant to me, only God fully knows — and perhaps you have some inkling.
It is right for me to hope for what is good, and right for you to fulfill it.