Letter 7021: ---

Ennodius of PaviaMaximus of Madaura|c. 510 AD|Ennodius of Pavia
education books

XXI. MAXIMO ENNODIVS,

Vbi est fides splendentis periclitata conscientiae, quam et
in annis puerilibus cana reuerentia non relinquit, quam per
seni praeiudicium obseruantia honestatis inradiat, quae in tempore
iuuentutis actibus maturescens infantiam ingressa praelabitur?
numquid aequum fuit amantis paginis tantum mandata
restitui, aut par fides est liberae scriptioni et famuli?
numquid dignum probatis moribus censuistis prouocantem ad
officia religiosa non subsequi, uel nefas putastis epistolas reddere,
quas uobis inter excessus contigit non cepisse? haec
igitur est tua disciplina? non talem te probitas olim manifestata
disseminat. ego tamen loquacitate qua notus sum indurata
nitor mutare silentia. numquid tibi inpar est lingua natalibus
? aut non testimonium generis adnuntias flore sermonis?
. numquid ostrum loquendi deserit pectoris fecunda dictatio?
nihil nisi malitiam resignat qui cum possit desideranti uerba
non tribuit. ecce inter ructationes Lyaeo debitas qualia Silenus
alter uerba conpono. scribendum sciatis nomen uestrum ad
genii mei purpuram et libellis propriis inserendum, ut, etiamsi
nihil tribues de responso, ego tamen arcem teneam, quod
ad doctos uiros dirigo sine trepidatione aliqua quod legatur.
domine mi, accipe nostrae salutationis obsequia reddens debita
litterarum.

Sic tibi uirginitas mansuro constet in aeuo,

Nec pereat quicquid uita beata dedit,

XXI. 3 est om. b et om. Sirm . 4 pauperlibus L . reliquid
T 5 periudicium L 6 maturisceus L 7 paginas
V1 mandat b ; 8 libera Bb scriptioui scripsi, scriptionis
BLTVb famulae fort . 10 nefos L1 11 in nobis LVl
excunus fort . contiget B coepine B 12 te olim (olim te
T) probitae LTV 13 dissuniuat B 16 ostium b deseret
LTV feconda Tl 17 maliciam B resiguat] designat B (me
rec. 9) b 18 selenus B : 22 poet aliqua 8-9 litt. eras. B
28 michi T, mihi BLVb accipite Bl 24 litterarum] finit add.
B exp . m. rec . 25 sic—p. 190, 4 float om. T

Sic tua non maculent nigrantes membra puellae,
Nec iaceas propter Tartaream faciem:
Vt cupidum sanctis releues per scripta loquelis,
Deque tuis fratri fontibus unda fluat.

Related Letters