Letter 8015: Before the test, the loyalty of friends is hidden.

Ennodius of PaviaEdasius|c. 505 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XV. ENNODIVS EDASIO.

Ante experimentum amicorum fides occulta est: postquam
in lucem processerit, eorum qui aliquid saporis habuerint sibi
mentes obligat. est tamen nimis libera seruitus, quae caris
exhibetur. confiteor magnitudini tuae: latebat me ante relationem
hominis mei quid in sublimitate tua et saporis et
gratiae sub nobili humilitate delitesceret: didici hominem, qui
canam in fide beatitudinem, dum amicorum absentiam bene
tractat, exsuperat. plura quidem discedens promiseras, sed ad
genium conscientiae tuae maiora praestitisti. domine fili, salutationis
effusissimae munus inpertiens ago atque habeo insufficientes
gratias de his, quae mihi in prima notitiae fronte
conlata sunt. quod restat, deprecor, ut residua illa mancipia
teneri iam facias. ecce fiduciam de bonis praecedentibus descendentem:
qui ante ignoto preces metuebat offerre, iam non
dubitat imperare.

Related Letters