Letter 2030: The man who knows himself guilty of failing in his duty ought to apologize before he dares to send greetings — for...
XXX. RURICIUS HERACLIANO SUO SALUTEM.
Qui se reum de officio esse cognoscit, prius supplicare debet,
quam audeat salutare, quia, sicut inportune occurritur inputanti,
ita oportune remittitur confitenti. et ideo nos nostram in palam
producimus noxam, ut facilius peruenire possimus ad ueniam,
quia non relinquitur locus inputationi, cum aditus patuerit deploranti
secundum illam sententiam: dic tu prior iniquitates tuas,
27] Esai. 43, 25.
1 saluto v, s; rdiqua MeratM parte abscissa 8 2 pri S 8 oportuni S
ual S 6 sanititate S alium S 7 iuditia S etiam om. v 8 necessitudine
v, necessitate S 9 conitio S 10 praetermisse S 12 presumere
S 14 fugatu S offltiu S 18 quia v longum cf. p. 414,19,
.... m S 19 indicare v 21 ... icius S eracliano S 22 iui S
offitio S 25 produximus v 26 inputaoioni S, imputanti Kr.
ut iustificeris. non enim praeualebit accusantis inuidia, ubi humilitas
praecesserit subplicantis. quam ob rem nos, si iam excusando
diluimus culpam, ueniamus ad causam. salutem ergo
tantam dicimus pietati uestrae, quantam potest affectus intellegere
et non potest sermo proferre, quantam sentire possumus
et non ualemus exponere, quantam potest interioris mens desiderio
calefacta concipere et non potest lingua exterioris adserere.
Unde gratias agentes ipsius caritatis auctori, qui eam in
cordibus nostris est dignatus inserere, oremus, ut praecipuum
suae largitatis munus in nobis custodire semper et iugiter dignetur
augere, quia iuxta apostolum Paulum ipsa est eminentior
uia, quae ducit ad uitam. quod superest, specialiter
quaeso, ut communi patrono pro nobis cotidie supplicetis, quia,
sicut legitis, multum ualet oratio iusti adsidua, et, sicut
ipse dominus noster in euangelio dicit de illo, qui tres panes
ab amico suo noctis tempore importune quidem, sed salubriter
..., quod inprobitati praestitum fuerit insistentis, quod
negabatur amicitiis flagitantis. reliqua per portitorem uerbo
mandaui, quae longum fuit litteris indicari, unde, sicut principium
epistulae continet, rogo, ut pro tarditate ueniam dare
dignemini. uale.
Related Letters
I have seen the arrows in your speeches, and I would not say "keep shooting like that.
Since you are always kind enough to care about my affairs out of mutual love, I report to your attentive devotion...
I have not forgotten my debt to you, nor have I withdrawn from the duties that affection requires.
The fulfillment I have long sought in my desires has come at last.
While you make excuses for our negligence and laziness, you actually expose them — and we recognize through your...