Letter 2037: Since your devotion departed, I feel myself cut in half.

Ruricius of LimogesParthenius and Papianilla|c. 499 AD|Ruricius of Limoges
illnesstravel mobility

XXXVII. RURICIUS EPIBCOPUS DULCISSIMIS NEPOTIBUS PARTHENIO BT PAPIANILLAE.
Postquam pietas uestra discessit, dimidium esse me sentio,
quia maximam mei partem, hoc est interiorem hominem residente
corpore uobiscum ambulasse cognosco, ita tamen, quod
et uos in pectore meo, quod hic remansit, manere conspicio.
saluto itaque dulcedinem uestram et, ut uerborum meorum
memores sitis, admoneo, quia certum est uos iuxta Salomonis
sententiam posse in bonis deo dirigente proficere, si seniorum
consilia et amori habeantur et usui. opto bene agatis.

Related Letters