Letter 2043: Thank you for the delicacies you sent.

Ruricius of LimogesConstantius|c. 501 AD|Ruricius of Limoges
imperial politicsproperty economics

XXXXIII. RURICII AD DOMNUM CONSTANTIUM.
De deliciis transmissis gratias ago et, quantum indicastis, tantum
me utrarumque auium suscepisse significo simulque etiam
per pueros ipsos, qui nobis haec detulerunt, tergus aprunum
me pietati tuae indico transmisisse, ut, dum nos uolatilia, quae
transmisisti, deliciamur, tu bipede de quadrupede facto satieris.
cuius tamen malo carne quam uita capiaris, quia, qui semper
de saecularibus cogitat et iugiter terrena meditatur, huic animanti
e scriptura diuina merito conparatur, quia de omnibus
animalibus solus homo sublimis creatus est et effectus, ut
auctorem suum semper caelo intentus aspiciat, non mundialia
opera solo incessabiliter defixus exerceat.

Related Letters