Letter 1019: As soon as your letters arrived, I replied with equal devotion — neither the protocol of correspondence nor the...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 374 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

redditae sunt, actutum pari religione respondi, quia neque rescriptorum ratio neque
amoris vicissitudo sinebat me diutius desidere. nunc quoque agere me gratias atque

15 habere protestor. quod prospera nuntiorum clam me esse non pateris. haec et talia
prioribus quoque litteris tecum fueram conlocutus; sed si te tabellarii sermonis mei
conpotem reddiderunt, congesta non onerant. malo quippe aures tuas iterando ob-
tundere quam fraudare reticendo. fratris mei Hesperii honore exulto, tacitumitate 2
convulneror. nam si me sui amantem usu rerum probavit, scriptis debuit famam

20 praevenire , quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat. ipse igitur nuntius
communis boni esse debuerat, ut epistulae adsertio nihil relinqueret opinionis ambiguo.
sed dicis eum pudore praestrictum successuum suorum vitasse iactantiam. quisquamne,
cum de se apud se ipsum loquitur, erubescit? quid quod eam rem mihi supersedit
ingerere, quam iuste ad utrumque noverat pertinere? verum ego, ut religiose ista con-

35 queror, ita libenter omitto, quia nec amori in vos meo convenit silere, quod doleam,
nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. vale.

XVII (XI) a. 370—379?

Related Letters