Letter 1030: I'm taking advantage of the openness you've offered me.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 380 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

5 Vtor apud te fidacia, quam dedisti. dudum parcus es litterarnm, sed non imita-
bor exemplum, ut qui noverim, viro in specula honorum locato et ideo varia et magna
curanti non tam studium deesse quam copiam. ea quippe natura rerum est, ut quae
praeter industriam negleguntur ignoscenda ducamus. ego tamen securus, ut soleo,
amoris tui officium soUemne non renuo in summa gratia et honore positurus, si fami-

10 liari meo, qui has tibi litteras dabit, fructus aliqui pro tanta in nos sedulitate respon-
derit. vale.

XXVn (XXI) a. 379.

Related Letters