Letter 1099: Let unknown men be praised so that the light of testimony may illuminate merits hidden in obscurity.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 401 AD|Quintus Aurelius Symmachus
education books

Laudentur incogniti, ut eorum merita in occulto sita testimonii splendor inradiet;
mihi inpraesentiarum supersedendum est huiusmodi scriptione, ne incepti frustra sim,
si fratrem meum Palladium spectatum bonis omnibus facundiae atque eruditionis ad-
stipuler.^ dehinc cauto opus est, ne inpar tanto viro praedicatio neque eum, cui de-
fertur, aequiperet et meam operam devenustet. quiesco igitur has partes et hoc unum 15
persuasum tibi volo, mereri facundiam Palladii, ut doleamus, quod urbi negatus est,
mereri amabilitatem eius, ut quod accitus est^gaudeamus.

LXXXXV (LXXXVmi) a. 379.

Related Letters