Letter 2010: Justice, admittedly, doesn't need an advocate.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 369 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

lustitia quidem suffragium non requirit, sed amicitiarum plerumque respectu cau-
sarum celeritas adiuvatur. quorsum istud, inquies? ut noverit eximia dignatio tua,
sperare quidem virum laudabilem Carissimum ex comitibus de negotii qualitate, quod
20 optatum exitum posrit adipisci , sed intellegere , cessurum sibi aliquid ad promeren-
dum studium cognitoris, si meis litteris fulciatur. quaeso igitur, ut eius, quem fra-
tema adfectione conplector, orata promoveas. quae ideo commendanda suscepi, quia
mores petent/s expendens aequa esse praesumpsi.

XI ante a. 395.

Related Letters