Letter 2016: I wrote this letter for the modest and devoted Marcellus and Romanus more as a gesture of friendship than with any...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 373 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Modestissimis et tui amantibus viris Marcello et Romano magis ex usu amicitiae
quam in efifectum commendationis litteras dedi; nam qnid apud te adicerem iam pro-
batis? nosti hominum verecundiam, dilig/s studia, de officiomm veritate non dnbitas.
quis ergo locus testimonio meo superest, cum tuo de illis iudicio nihil possit accedere?
15 et tamen, si cumulum sibi addi plena patiuntur, quaeso intellegant, meis precibus
auctam circa se tuam gratiam. ita fiet, ut mihi quoque acceptum referant, quod ipsi
a te sine adstipulatore memissent.

XVI ante a. 395.

Related Letters