Letter 2080: Our brother Andromachus possesses all the good arts, but above all others, faithfulness.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 399 AD|Quintus Aurelius Symmachus
grief death

Fratri nostro Andromacbo omnes bonae artes familiares sunt, sed prae ceteris fides,
qua spectatus mihi tuum quoque optat iudicium demereri. itaque dum te expetit, it«r
inbecillis grave gracilitatis suae oblitus intravit. baec illi maxime fuit causa pro vi-
2 ribus, ut solet plerumque animus spe et gaudio morbum levare. advertis igitur, quam lo
prompto et patulo amicitiae sinu receptandus sit, qui tui desiderium valetudini suae
praetulit. quid plura? adpetendus tibi foret, nisi te sponte sequeretur. ergo adcur-
renti religiosam manum porrige, ut qui te novit virtutibus superiorem, commnnitate
parem sentiat.

LXXX (LXXVmi) antea. 395. is

Related Letters