Letter 3041: The strength of my health is beginning to rally — it is only fair that a steady stream of letters should now be...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 385 AD|Quintus Aurelius Symmachus
humorillness

Valetudinis meae vigor coepit adsurgere: fas est, ut iam de me scribendi ad-
sidoitas exigatur. maneat tantum sanitatis fides, quam plerumque soUicitat hiemis

& iniuria. nimis enim tenera atque inbecilla est ratio convalescendi , et ante medicas
manus opem caeli clementioris expectat sanitas. ne tibi videor medendi artem morbi
fdiutumitatem dedisse. volo enim, ut memoriam malorum ioci venustate frangamus.
sed iam aliquid etiam de Repentino optimo iuvene dicendum est, cuius ego adsidui-
tatem desideravi; quam milii, ut arbitror, verecundia eius negavit, cum fiducia ex te

10 snmpta praestare debuerit. erit tamen copia melior, qua intellegat, non se debuisse
deserere, quem frequenti testimonio tuo de se noverat credidisse.

xxxx.

Related Letters