Letter 4011: I've received your letter, and with it the pleasant news that you and your family are well.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 370 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Spero te, ut fando didici, ad vicina venturum. fors fuat, an vera conpererim. 15
ego tamen vel tradendas coram tibi a fratre nostro Minervio duas oratiunculas meas
vel mittendas in patriam fidelitati eius ingessi. parcus esse in hac epistula debeo;
2 illis enim, quae legenda suscipies, amor avarus explebitur. commoneo tamen, ne
orationis unius titulo mutetur de me existimatio tua. nam repudiata censura gravat
nos principio sola argumenti inspectione , sed ubi dicta legeris , cum sententia mea 20
in gratiam reverteris. hanc partem: ^qnae tempestate resecata est' totius ordinis
nostri antetulit auctoritas, ne sub specioso nomine fores inpotentiae ambire solitis
panderentur. plures utilitatis et honestatis adsertiones in ipso corpore orationis invenies.
de utroque opere meo iudicium tuum cura nostra desiderat.

XXX a. 396—397. 25

Related Letters