Letter 5059: It is right to support those who desire honorable things, so that worthy intentions may be aided by the backing of...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 392 AD|Quintus Aurelius Symmachus
travel mobility

Prompte favendum est honesta cupientibus, ut probabiles voluntates alieno etiam
iuventur adnisu. quapropter opis indigum esse non patior Felicem sanctissimum in-
venem ad electiora tendentem. qui ubi fori urbani dissensiones utpote ingenio mitis lo
exhorruit, modestiori causidicinae dare nomen adfectat; quem meus quoque hortatus
animavit. spopondi enim bonae indoli et moribus defaecatis nequaquam defore tuae
mentis auxilium. ergo exoratus ac facilis non ut transfugam sedis alterius. sed ut
adfectatorem fori quietioris amplectere; qui tibi f beneficiisque debebit, quidquid ei
ex officio bonae fortunae aut commoditatis accesserit. 15

LXXVI (LXXnil) a. 387.

Related Letters