Letter 5074: Returned to Rome after completing my embassy, I found your letters waiting -- letters in which you commend your...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 397 AD|Quintus Aurelius Symmachus
diplomatic

Romam regressus post legationis officium sumpsi litteras tuas^ quibus patriae com-
muni largas rei annonariae copias polliceris. itaque gemino adfectus gaudio et quasi
civis publica securitate et facti tui gloria quasi frater exulto, teque ad hoc studium
i& religiosa exhortatione destimulo, licet bona voluntas, quae ex ingenio venit, non sit
agitanda calcaribus. ego lectione sermonis tui civium nostrorum curam levavi; neque
enim sileri debuit tam laudabilis et certa promissio. superest, ut proposito religionis
tuae melior adspiret eventus et tibi in posterum conpetens decus pro tanto in patriam
labore respondeat. vale.

20 LXXXXV (LXXXXIII) a. 402.

Related Letters