Letter 6009: A certain convention kept me from being the first to write — old custom requires that travelers initiate the...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 369 AD|Quintus Aurelius Symmachus
illness

15 Frater meus Censorinus de confinio Baianorum praetoriorum conquestionem temp-
tat iterare, quam didicit inter me et actores filii mei Pompeiani dudum esse finitam.
adhibiti namque inspectores muro, qui inter aedes a summo monte descendit, dividi
loca nostra dixerunt; quorum iudicium novus possessor credit posse rescindi. quaeso
igitur, adhibito Felice amico nostro et Castore veri arbiter esse digneris, et sanctitate

20 tua coram locuta inanis adtemptatio conprimatur. dehinc, cum fratri meo Censorino
satisfecerit praeteritae iudicationis adsertio, tunc operi eius et molitionibus novis de-
cem tantum pedum ultra aedificia sua permittatur adiectio, ita ut partium fines et
placito conprehensus adsensus et constructio interiecta discriminet. vale.

X a. 398.

Related Letters