Letter 6069: We'd been away from the city only a few days when popular demand called us back for the theatrical games.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 396 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

Paucis a patria diebus afuimus, et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia
civium poposcerunt. nos tamen etiam nunc suburbanum viae Ostiensis incolimus re-
cursum tantisper morantes, ne preces expectasse videamur. quo si facere ex senten-
tia religionis tuae ante voluissem, et vitassem periculosa, quae post secuta sunt, et
expectatio mei plus dignitatis habuisset. sed una fuit huius consilii ratio, ne quibus- lo

2 dam loco pulsus viderer et verecunda discessio verteretur in notam timiditatis. de
Siculo negotio vestro sanctus Comazon me quoque adsentiente rescripsit. circa rem
uostram Siculam turbidum esse Nectarium, indicio erunt litterae, quas nuper Euscius
misit. peto ergo, ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fovet, scripto a
vobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiatis, si validius iusta nostra defenderit. is
ipsam hominis nostri epistulam misi, ut temptamenti insolentiam de eius moribus

3 aestimetis, quem certum est a vobis nolle reprehendi. petieram superioribus scriptis,
ut Puteolani praetorii mei latus, quo imus ad balneas, dispositione clivi mollioris
ornares. si dilata res est, peto rursus, ut facias, si impleta, rescribe, quo gau-
deam. vale. 20

Lxvn (Lxvin) .

Related Letters