Letter 7016: Our friendship had led me to expect your visit.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 373 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshiptravel mobility

Amicitiae nostrae contemplatio spem mihi adventus tui fecerat: prope est, ut
errasse me credam, qui te speravi in conspectum parentis sponte venturum. quando
igitur sine ambitu nostro recte facere nescis, oratus adpropera, et si te superbum 25
Tibur explevit, Laurentibus silvis amoena commuta. nec verearis ruris horridi de-
nuntiationem : in oculis est venantibus mare, celebri itinere villa praestringitur ; in
ipsa igitur ferarum cubilia planus ac patulus accessus est, et si haec abessent, ante-
iret nimirum sermo inter nos mutuus et litterarum liberalis conlatio Tarentinas aut
Siculas voluptates. quare si tu quoque huic sententiae manum porrigis, adde te ru- 30
sticantium numero et paulisper Catones atque Atilios aemulare, quos vomis et stiva

Related Letters