Letter 10015: Ad Armentariam matrem domni Gregorii episcopi

Venantius FortunatusArmentaria|c. 599 AD|Venantius Fortunatus
women

XV
Ad Armentariam matrem domni Gregorii episcopi
Felix bis meritis sibi Machabaea vel orbi
(nobilitas generis nobilior genitis),
quae septem palmas caelo transmisit ab alvo,
martyriique decus protulit ille uterus.
tu quoque prole potens, recte Armentaria felix,
nec minor ex partu quam prior illa suo.
illa vetus numero maior, tu maxima solo:
quod poterant plures, unicus ecce tuus.
fetu clara tuo, geniti circumdata fructu,
est tibi Gregorius palma corona decus.
me Fortunatum humilem commendo verenter
ac mihi caelestem quaeso preceris opem.

Related Letters