Letter 5003: Ad cives Turonicos de Gregorio episcopo

Venantius FortunatusGregory|c. 575 AD|Venantius Fortunatus
grief death

III
Ad cives Turonicos de Gregorio episcopo
Plaudite, felices populi, nova vota tenentes.
praesulis adventu reddite vota deo.
hoc puer exertus celebret, hoc curva senectus.
hoc commune bonum praedicet omnis homo.
spes gregis ecce venit, plebis pater, urbis amator:
munere pastoris laetificentur oves.
sollicitis oculis quem prospera vota petebant
venisse aspiciant, gaudia festa colant.
iura sacerdoti merito reverenter adeptus
nomine Gregorius, pastor in urbe gregis.
Martino proprium mittit Iulianus alumnum
et fratri praebet quod sibi dulce fuit.
quem patris Aegidii domino manus alma sacravit,
ut populum recreet, quem Radegundis amet.
huic Sigibercthus ovans favet et Brunichildis honori:
iudicio regis nobile culmen adest.
quo pascente greges per pascua sancta regantur
et Paradisiaco germine dona metant,
inmaculata pii qui servet ovilia Christi,
ne pateant rabidis dilaceranda lupis.
pervigili cura stabulum sine labe gubernet
commissumque gregem nulla rapina gravet.
muniat inclusos pretiosi velleris agnos
atque soporantes protegat ipse vigil.
florea divino pinguescat vinea cultu
et matura suo sit speciosa botro,
fructibus aeternis ut compleat horrea caeli,
unde animae vivo fonte fluenta bibant,
ne sitis excruciet: digito quam Lazarus udo
ignem ut leniret, tunc petebatur opem.
sed magis in gremio Abrahae vernante locandas
pastor oves placido ducat ad astra sinu,
ut bene commisso sese duplicante talento
introeat domini gaudia vera sui.
laetus agat sub clave Petri, per dogmata Pauli
inter sidereos luce micante choros,
fortis Athanasius, qua clarus Hilarius adstant,
dives Martinus, suavis et Ambrosius,
Gregorius radiat, sacer Augustinus inundat,
Basilius rutilat Caesariusque micat.
quorum gesta sequens et dicta fideliter implens
perpetuae vitae participatus ovet,
atque coronatus digna mercede laborum
obtineat miles regis in arce locum.

Related Letters