Letter 9006: Ad Gregorium episcopum pro metris Sapphicis

Venantius FortunatusGregory|c. 595 AD|Venantius Fortunatus
education booksillnessimperial politicsmonasticismproperty economicstravel mobility

VI
Ad Gregorium episcopum pro metris Sapphicis
Pollente eloquio pervenit epistula cursu,
sed voluit voto tarda venire meo.
nec tamen offendit, quamvis remorata requirit,
quem tenet adstrictum mente ligante virum.
.cum cupiam, talem qualis fuit ille Nazanzo
Gregorium ut repares dogmate, sede parens.
quaeque iniunxisti, pater, ecce poemata misi,
et mihi proficient si tibi, care, placent.
hoc mandas etiam quo Sapphica metra remittam:
da veniam, modici dum seges urguet agri.
dum meto, da spatium: tibi mox parere parabo;
si saturer fructu, fors meliora cano.
condere si valeo, cum metro mitto libellum;
quae cape tu voto quo tibi dictat amor.

Related Letters