Letter 3006: One must surrender to the command of love: affection holds me bound, and I have given it my words — so that the...

Ennodius of PaviaLaurentius, agent dispatched to Istria|c. 497 AD|Ennodius of Pavia
friendship

VI. ENNODIVS LAVRENTIO,

Dandae sunt manus amoris imperio: uinctum me tenet adfectio
cui uerba concessi, ut quod ad salue debitum pertinet
non tacerem. domestici perlatoris occasio mihi perire non potuit,
nisi ad diligentiae testimonium scripta transmitterem.
salutans ergo reuerentia debita precor, ut uicario me releuetis
affatu, quia promitto mihi litterarum prorogatione responsum.

Related Letters