Letter 2039: God, who knows my heart, is witness to how heavy your bereavement weighs upon me — something I cannot express in...
XXXVIIII. DOMINIS SUBLIMIВUS ET MAGNIFICIS FILI1S EUDOMIO ET MELANTHIAE RURICIUS EPISCOPUS.
Quam grauis mihi orbitatis uestrae sit luctus, testis est pectoris
mei conscius deus, quod uerbis subtilitati uestrae indicare
non possum. nam ita animum meum doloris uestri passio
sauciauit, acsi unum de propriis affectibus perdidissem, quia me
nobis proximum et quodam modo consanguineum bene mecum
agendo fecistis. atque ideo, quia labores et angustias nostras
frequenter in uobis pro uestra dignatione suscipitis, iustum est
et nos uestris, cum acciderint, participare maeroribus. si enim
iuxta apostoli sententiam unius corporis membra sibi inuicem
conpatiuntur et condolent, decet nos quoque eorum incommoda
** saepe percipimus. dolemus itaque casui uestro et planctibus
uestris interesse nos credimus. sed quid facimus, domni filii,
quod uoluntati diuinae resistere nec possumus nec debemus
22] 1 Cor. 12, 26.
3 cerciores S meo e corr. 81 4 alloquio v, alloqui S 5 quid S
r 1a.
deo add. v, om. S porciorem S (f man. ati.), fotiorem v eu S (h man.
alt.) 6 planum 1S1, et add. v deo sed plane Mommsenus 8 incolomitatem
S reddistis S 9 ac v, a S a medella Mommaenus medillam
S 12 melantiae S 15 subtilitati scripsi, subtilitatis SKr., sublimitati v
17 affinibus v 18 quadammodo S consanguine am 81 corr . 20 uoft S,
uos Luetjohann 21 accederint S maroribus S 23 conpaciuntur S
eorum] miserere quorum add. Luetjohann, persentire, quos a nobis indiuiduos
esse post incommoda auppl. Mommsenus 24 percipiamus v, percepimus Luetjohann
25 sed-p.424,22 adswnptum] cf. ep. II3 26 qd S, equidem v
et omni sollicitudine praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora
nimio dolore deflemus, blasphemi quidam et iniuriosi inueniamur
in domino et grauius animas nostras auctor ipsius mortis inuenta
occasione confodiat, quam carorum amissione percussit?
Ideoque in omni amaritudine uel dolore ad deum nobis est
refugiendum et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi,
qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos,
et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus
dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit,
ita factum est. sit nomen domini benedictum. et ille,
hoc quando dicebat, decem filios cum omni facultate perdiderat
nec tamen blasphemare aut damno aut dolore conpulsus est,
sicut dicit scriptura: in omnibus, quae acciderunt ei,
nihil peccauit labiis Iob. quod ego pietati uestrae scribere
pro mutua caritate praesumpsi, ut dolorem animorum uestrorum,
quem litteris meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis
utcumque moderarer. et uere, si mihi quasi uestro creditis
cordi, non minimum potestis capere de Christi domini uoluntate
solacium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus,
talem eum est dignatus adsumere, qualium regnum docuit
esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis
amissum, quem a domino uidebatis adsumptum. opto
bene agatis..
Related Letters
I believed that once Your Greatness was devoted to the public good and your leisure had been transformed into glory...
I have already sent a letter through my servants informing you how much your recommendation has benefited brother...
If a judge of humble persons takes the trouble to hear their case, how much more should a man of your stature attend...
While my mind was tossing between hope and fear in anxious uncertainty about you, you opened up sure signs of your...
I bless the threefold unity in majesty of our God, who has lifted me up amid my distresses by the gift of union with...