Letter 1035: Your letter reached me at Capua and gave me pure delight.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 383 AD|Quintus Aurelius Symmachus
education books

Merum mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae locatus
accepi. erat quippe in his oblita TuUiano melle festivitas et sermonis mei non tam
vera, quam blanda laudatio. quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, 25
omamenta oris an pectoris tui. quippe ita facundia antistas oeteris, ut sit formido
rescribere, ita benigne nostra conprobas, ut libeat non tacere. si plura de te prae-
dicem, videbor mutuum scabere et magis imitator tui esse alloquii, quam probator.

Related Letters