Letter 4033: I was wondering what could possibly explain the fact that a man so devoted to the courtesies of friendship had...
Mirabar, qaid esset rei, quod amicitiae observantissimas diu seribendis litteris
abstinebas; sed epistulae tuae series indicavit, quod tristium rernm index esse vita-
veris, quas longiore silentio contineri nec religio familiaris nec communis causa per- 5
misit. nam plerumque utile est in publicam proferre notitiam, quod velis esse cor-
rectum, ut denuntiatione futuri periculi ad consulendum cunctorum cura moveatur.
2 magna igitur necessitate futuri anni inopiam protestatus es. quid enim spei reliquum
est, cum provinciis Africanis nec ad victum tenuem frugum tritura responderit et ad-
portata ex aliis terris semina vicinus annus expectet? iure igitur ad aetembrum prin- 10
cipum providentiam provincialium sollicitudo confugit. interea dum maior ab illis sa-
lubritas petitur, humanitas tua foveat exhaustos et tamquam particeps doloris alieni
persuadeat laborantibus , sibi accidisse, quidquid provinciae pertulerunt. ego valeo,
quamvis animus aeger bonum sanitatis ignoret, sed ut aliquid solaminis capiat, oro
indulgentius scribas et me ad respondendum exemplo tuae adsiduitatis invites. 15
Related Letters
Even if personal and friendly petition were lacking, the force of public justice could not fail to support so...
I'd nearly resigned myself to writing you a brief, empty letter — there was nothing worth reporting, and when...
Our reasons for not writing are different, but the result is the same.
I've been idle for some time in the retreats of Campania and had no opportunity to write.
Don't take me for the Euripus.