Letter 5069: You are laying traps for my shyness, which I hide behind the modesty of silence.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 396 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshiphumor

Insidiaris infantiae meae, quam tego silentii verecundia. nam ad elicienda responsa
venturum, si adnuam, polliceris, cum hoc tibi facere de proximo quam spondere
promptius fuerit. mihi vero adipisci gratum , sperare prolixum est. et tamen volun-
tati tuae pareo nec vereor, ne temere a me effusa verba in paginas librarii tui re-
20 feras. nam si quid horum, quae apud te incuriosius loquor, cuipiam lectori nauseam
moverit, non in scribendo neglegentia mea, qnam tua in describendo diligentia dis-
plicebit. vale.

LXXXVII (LXXXV).

Related Letters