Letter 6006: Your letter was delivered to me while I was staying at the seventh milestone on the Via Ostiensis [the road from...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 368 AD|Quintus Aurelius Symmachus
conversioneducation booksillnessimperial politicsslavery captivitytravel mobilitywomen

Tamquam adhuc negotiorum vestrorum nescii agendis rebus formulas praefinitis. lo
at ego unanimitati vestrae utriusque exitum causae iampridem retexui, et credo in
manus vestras per milites vicarianos delata, quae scripseram. merito enarrata et con-
perta non repeto; hoc solum etiam nunc notitiae vestrae ostentationis pudore sub-
traxeram, misisse me necessarias litteras, quibus amici de tutoris fraudibus instruantur,
2 et puto, si fors inceptum iuvet, decemendum aliquid, quo frangatur obnoxius. quod i^
vero iter ad proxima urbi praedia distulistis, quamquam vestri cupientissimus inpro-
bare non possum. allegastis enim piam causam morarum, atque ideo desiderio meo
necessitatem religiosae adfectationis antefero. haud scio, an morantibus vobis aliqua
invitatio nos potius in Campaniam possit educere. sed hoc relinquatur eventui; nos
interim mutua desideria scriptione foveamus. solaciis enim leniendus est animus, quo- 20
tiens protelantur optata. vale.

VU a. 397.

Related Letters