Letter 7009: I'm delighted that your letters sparkle with sharp observations and clever turns of phrase.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 369 AD|Quintus Aurelius Symmachus
education books

Scintillare acumiDibus atque sententiis epistulas tuas gaudeo; decet enim loqui
exultantius iuvenalem calorem. sed volo , ut in aliis materiis aculeis orationis utaiis,
5 huic autem generi scriptionis maturum aliquid et comicum misceas; quod tibi etiam
rhetorem tuum credo praecipere. nam ut in vestitu hominum ceteroque vitae cultu
loco ac tempori apta sumuntur, ita ingeniorum varietas in familiaribus scriptis negle-
gentiam quandam debet imitari, in forensibus vero quatere arma facundiae. sed de
his non ibo longius. perge interim, quo te aetatis impetus et naturae ardor inpellit.
10 mei voti caput est, ut bene valeas et supra annos tuos litterarum dote ditescas.

X a. 399—402.

Related Letters