Letter 7022: You've redeemed two offenses against friendship in a single letter, with wit as your payment: you'd been away too...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 376 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Duo pariter commissa in amicitiam redemisti epistulae tuae salibus : diu afueras,
nihil scripseras. quis Colchus aut Thessalus cantu aut manu has offensiones levasset?
ergo ob epistulae delenimentum veniae pretium feres. sino, ut amici tui nuptiale fe- 20
stum curae vacuus exerceas et urbem Tiburtem, quae nuper tibi faces praetulit, com-
munem lunoni et Herculi facias. reverteris, ut spero, post repotia in Caelium larem ;
vel si adhuc iuvat aestivos dies in pomariis tuis ducere, iterum tibi indignatio mea
litterarum tuarum melle placanda est. vale.

XX ante a. 398. 25

Related Letters